monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 10
Lucas vir Apostolicus et Evangelista scribit, Stephanum primum Christi Martyrem in Iudaica concione narrantem: 'In septuaginta quinque animabus descendit Iacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor patris Sychem' . Hic locus in Genesi multo aliter invenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Ephron Hetheo, filio Seor, iuxta Hebron, quadringentis drachmis argenti, speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam. Atque in eodem legimus libro, postea revertentem de Mesopotamia Iacob cum uxoribus et filiis suis, posuisse tabernaculum ante Salem urbem Sychimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi, et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem centum agnis: et statuisse ibi altare, et invocasse ibi Deum Israel . Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem: sed ab Ephron filio Seor: nec sepultus est in Sychem, sed in Hebron, quae corrupte dicitur Arboch. Duodecim autem Patriarchae non sunt sepulti in Arboch; sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Iacob . Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensus. Vicesimi primi Psalmi iuxta Hebraeos idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce: ELI ELI LAMA AZABTHANI: quod interpretatur, 'Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?' Reddant rationem, cur Septuaginta translatores interposuerint, 'respice me' . Ita enim verterunt: 'Deus Deus meus, respice me, quare me dereliquisti?' Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo verba sint addita. Audiant et a me non periclitari Ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua verba dimiserim.